Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/145

Haec pagina emendata est
64
de bello gallico

et ad bellum mōbiliter celeriterque excitārī, omnēs autem hominēs nātūrā lībertātī studēre et condiciōnem servitūtis ōdisse, prius quam plūrēs cīvitātēs cōnspīrārent, partiendum sibi āc lātius distribuendum exercitum putāvit.

11. Itaque T. Labiēnum lēgātum in Trēverōs, quī proximī flūminī Rhēnō sunt, cum equitātū mittit. Huīc mandat, Rēmōs reliquōsque Belgās adeat atque in officiō contineat Germānōsque, quī auxiliō ā Gallīs arcessītī dīcēbantur, sī per vim nāvibus flūmen trānsīre cōnentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legiōnāriīs xii et māgnō numerō equitātūs in Aquītāniam proficīscī iubet, nē ex hīs nātiōnibus auxilia in Galliam mittantur āc tantae nātiōnēs coniungantur. Q. Titūrium Sabīnum lēgātum cum legiōnibus tribus in Venellōs, Coriosolitas Lexoviōsque mittit, quī eam manum distinendam cūret. D. Brūtum adulēscentem clāssī Gallicīsque nāvibus, quās ex Pictonibus et Santonīs reliquīsque pācātīs regiōnibus convenīre iūsserat, praeficit et, cum prīmum posset, in Venetōs proficīscī iubet. Ipse eō pedestribus cōpiīs contendit.

Oppidōrum nāviumque Venetōrum dēscrīptiō.

12. Erant ēius modī ferē sitūs oppidōrum, ut posita in extrēmīs lingulīs prōmunturiīsque neque pedibus aditum habērent, cum ex alto sē aestus incitāvisset, quod [bis] accidit semper hōrārum xii spatiō, neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs afflīctārentur. Ita utrāque rē oppidōrum oppūgnātiō impediēbātur; āc sī quandō māgnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere āc mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs, dēspērāre fortūnīs suīs coeperant, māgnō numerō nāvium appulsō, cūius reī summam facultātem habēbant, sua