Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/144

Haec pagina emendata est
63
lib. iii., cap. viii.-x.

Venetī reliquaeque item cīvitātēs, cōgnitō Caesaris adventū, simul quod, quantum in sē facinus admīsissent, intellegēbant, lēgātōs, quod nōmen ad omnēs nātiōnēs sānctum inviolātumque semper fuisset, retentōs ab sē et in vincula coniectōs, prō māgnitūdine perīculī bellum parāre et māximē ea, quae ad ūsum nāvium pertinent, prōvidēre īnstituunt, hōc māiōre spē, quod multum nātūrā locī cōnfīdēbant. Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, neque nostrōs exercitūs propter frūmentī inopiam diūtius apud sē morārī posse cōnfīdēbant; āc iam ut omnia contrā opīniōnem acciderent, tamen sē plūrimumm nāvibus posse; Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium neque eōrum locōrum ubi bellum gestūrī essent, vada, portūs, īnsulās nōvisse; āc longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī atque in vāstissimō atque apertissimō Ōceanō perspiciēbant. Hīs initīs cōnsiliīs, oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, nāvēs in Venetiam, ubi Caesarem prīmum bellum gestūrum cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt. Sōciōs sibi ad id bellum Osismōs, Lexoviōs, Namnetēs, Ambiliatōs, Morinōs, Diablintēs, Menapiōs, āscīscunt: auxilia ex Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arcessunt.

10. Erant hae difficultātēs bellī gerendī, quās suprā ostendimus, sed tamen Caesarem multa ad id bellum incitābant: iniūriae retentōrum equitum Rōmānōrum, rebelliō facta post dēditiōnem, dēfectiō datīs obsidibus, tot cītivātum coniūrātiō, in prīmīs, nē hāc parte neglēctā reliquae nātiōnēs sibi idem licēre arbitrārentur. Itaque cum intellegeret omnēs ferē Gallōs novīs rēbus studēre