Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/143

Haec pagina emendata est
62
de bello gallico

fīnitimās cīvitātēs frūmentī causā dīmīsit; quō in numerō est T. Terrasidius missus in Esuviōs, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. Velānius cum T. Sīliō in Venetōs.

8. Hūius est cīvitātis longē amplissima auctōritās omnis ōrae maritimare regiōnum eārum, quod et nāvēs habent Venetī plūrimās, quibus in Britanniam nāvigāre cōnsuērunt et in māgnō impetū maris vāstī atque apertī, paucīs portibus interiectīs, quōs tenent ipsī, omnēs ferē, quī eō marī ūtī cōnsuērunt, habent vectīgālēs. Ab hīs fit initium retinendī Sīliī atque Velāniī, quod per eōs suōs sē obsidēs, quōs Crassō dedissent, recuperātūrōs exīstimābant. Hōrtum auctōritāte fīnitimī adductī, ut sunt Gallōrum subita et repentīna cōnsilia, eādem dē causā Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missīs lēgātīs per suōs prīncipēs inter sē coniūrant, nihil nisi commūnī cōnsiliō āctūrōs eundemque omnis fortūnae exitum esse lātūrōs, reliquāsque cīvitātēs sollicitant, ut in eā lībertāte, quam ā māiōribus accēperint, permanēre quam Rōmānōrum servitūtem perferre māllent. Omnī ōrā maritimā celeriter ad suam sententiam perductā, commūnem lēgātiōnem ad P. Crassum mittunt, sī velit suōs recuperāre, obsidēs sibi remittat.

Caesar classem parat ad eōs subigendōs.

9. Quibus dē rēbus Caesar ā Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvēs interim longās aedificārī in flūmine Ligerī, quod īnfluit in Ōceanum, rēmigēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet. Hīs rēbus celeriter administrātīs, ipse, cum prīmum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit.