Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/141

Haec pagina emendata est
60
de bello gallico

ad extrēmum cāsum cōnsiliō, interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere.

4. Brevī spatiō interiectō, vix ut rēbus, quās cōnstituissent, collocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus sīgnō datō dēcurrere, lapidēs gaesaque in vāllum cōnicere. Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter propūgnāre neque ūllum frūstrā tēlum ex locō superiōre mittere, et quaecumque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre, sed hōc superārī, quod diūturnitāte pūgnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant: quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, āc nōn modo dēfessō ex pūgnā excēdendī sed nē sauciō quidem ēius locī, ubi cōnstiterat, relinquendī āc suī recipiendī facultās dabātur.

5. Cum iam amplius hōrīs sex continenter pūgnārētur āc nōn sōlum vīrēs, sed etiam tēla nostrōs dēficerent, atque hostēs ācrius īnstārent languidiōribusque nostrīs vāllum scindere et fossās complēre coepissent, rēsque esset iam ad extrēmum perducta cāsum, P. Sextius Baculus, prīmī pīlī centuriō, quem Nervicō proeliō complūribus cōnfectum vulneribus dīximus, et item C. Volusēnus, tribūnus mīlitum, vir et cōnsiliī māgnī et virtūtis ad Galbam accurrunt atque ūnam esse spem salūtis docent, sī ēruptiōne factā extrēmum auxilium experīrentur. Itaque convocātīs centuriōnibus celeriter mīlitēs certiōrēs facit, paulisper intermitterent proelium āc tantum modo tēla missa exciperent sēqueex labōre reficerent, post dātō sīgnō ex castrīs ērumperent atque omnem spem salūtis in virtūte pōnerent.

6. Quod iūssī sunt, faciunt, āc subitō omnibus portīs