1. Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Ser. Galbam cum legiōne duodecimā et parte equitātūs in Nantuātēs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quī ā fīnibus Allobrogum et lacū Lemannō et flūmine Rhodanō ad summās Alpēs pertinent. Causa mittendī fuit, quod iter per Alpēs, quō māgnō cum perīculō māgnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patefierī volēbat. Huīc permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs legiōnem hiemandī causā collocāret. Galba, secundīs aliquot proeliīs factīs castellīsque compluribus eōrum expūgnātīs, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce factā, cōnstituit cohortēs duas in Nantuātibus collocāre et ipse cum reliquīs ēius legiōnis cohortibus in vīcō Veragrōrum, quī appellātur Octodūrus, hiemāre; quī vīcus positus in valle, nōn māgnā adiectā plānitiē, altissimīs montibus undique continētur. Cum hīc in duās partēs flūmine dīviderētur, alteram partem ēius vīcī Gallīs concēssit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus [ad hiemandum] attribuit. Eum locum vāllō fossāque mūnīvit.
2. Cum diēs hībernōrum complūrēs trānsīssent, frūmen-