Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/136

Haec pagina emendata est
57
lib. ii., cap. xxxiii.-xxxv.

tātēs Ōceanumque attingunt, certior factus est, omnēs eās cīvitātēs in diciōnem potestātemque populī Rōmānī esse redāctās.

35. Hīs rēbus gestīs, omnī Galliā pācātā, tanta hūius bellī ad barbarōs opīniō perlāta est, utī ab iīs nātiōnibus, quae trāns Rhēnum incolerent, lēgātī ad Caesarem mitterentur, quī sē obsidēs datūrās, imperāta factūrās pollicērentur. Quās lēgātiōnēs Caesar, quod in Ītliam Īllyricumque properābat, initā proximā aestāte ad sē revertī iūssit. Ipse in Carnutēs, Andēs, Turonōs quaeque cīvitātēs propinque iīs locīs erant ubi bellum gesserat, legiōnibus in hīberna dēductīs, in Ītaliam profectus est; ob eāsque rēs ex lītterīs Caesaris diērum quīndecim supplicātiō dēcrēta est, quod ante id tempus accidit nūllī.