Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/134

Haec pagina emendata est
55
lib. ii., cap. xxix.-xxxii.

increpitāre vōcibus, quod tanta māchinātiō ā tantō spatiō īnstruerētur: quibusnam manibus aut quibus vīribus praesertim hominēs tantulae statūrae (nam plērumque omnibus Gallīs prae māgnitūdine corportum suōrum brevitās nostra contemptuī est) tantī oneris turrim in mūrō sēsē posse collocāre cōnfīderent.

31. Ubi vērō movērī et appropinquāre mūrīs vīdērunt, novā atque inūsitātā speciē commōtī lēgātōs ad Caesarem dē pāce mīsērunt, quī ad hunc modum locūtī: nōn sē exīstimāre Rōmānōs sine ope deōrum bellum gerere, quī tantae altitūdinis māchinātiōnēs tantā celeritāte prōmovēre possent, sē suaque omnia eōrum potestātī permittere dīxērunt. Ūnum petere āc dēprecārī: sī forte prō suā clēmentiā āc mānsuētūdine, quam ipsī ab aliīs audīrent, statuissent Aduatucōs ese cōnservandōs, nē sē amrrmīs dēspoliāret. Sibi omnēs ferē fīnitimōs esse inimīcōs āc suae virtūtī invidēre; ā quibus sē dēfendere trāditīs armīs nōn possent. Sibi praestāre, sī in eum cāsum dēdūcerentur, quamvīs fortūnam ā populō Rōmānō patī, quam ab hīs per cruciātum interficī, inter quōs dominārī consuēssent.

32. Ad haec Caesar respondit: Sē magis cōnsuētūdine suā quam meritō eōrum cīvitātem cōnservātūrum, sī, prius quam mūrum ariēs attigisset, sē dēdidissent; sed dēditiōnis nūllam esse condiciōnem nisi armīs trāditiīs. Sē id, quod in Nerviīs fēcisset, factūrum fīnitimīsque imperātūrum, nē quam dēditīciīs populī Rōmānī iniūriam īnferrent. Rē renūntiātā ad suōs, quae imperārentur, facere dīxērunt. Armōrum māgnā multitūdine dē mūrō in fossam, quae erat ante oppidum, iactā, sīc ut prope summam mūrī aggerisque altitūdinem acervī