Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/131

Haec pagina emendata est
54
de bello gallico

possent, sēsē redāctōs esse dīxērunt. Quōs Caesar, ut in miserōs āc supplicēs ūsus misericordīa vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs ūtī iūssit et fīnitimīs imperāvit, ut ab iniūriā et maleficiō sē suōsque prohibērent.

Item Aduatucī subiguntur.

29. Aduatucī, dē quibus suprā dīximus, cum omnibus cōpiīs auxiliō Nerviīs venīrent, hāc pūgnā nūntiātā ex itinere domum revertērunt; cūnctīs oppidīs castellīsque dēserīs sua omnia in ūnum oppidum ēgregiē nātūrā mūnītum contulērunt. Quod cum ex omnibus in circuitū partibus altissimās rūpēs dēiectūsque habēret, ūnā ex parte lēniter acclīvis aditus in latitūdinem nōn amplius pedum ducentōrum relinquēbātur; quem locum duplicī altissimō mūrō mūnierant: tum māgnī ponderis saxa et praeacūtās trabēs in mūrō collocābant. Ipsī erant ex Cimbrīs Teutonīsque prōgnātī, quī, cum iter in prōvinciam nostram atque Ītaliam facerent, iīs impedīmentīs, quae sēcum agere āc portāre nōn poterant, citrā flūmen Rhēnum dēpositīs, cūstōdiam ex suīs āc praesidium sex mīlia hominum ūnā relīquerant. Hī post eōrum obitum multōs annōs ā fīntimīs exagitātī, cum aliās bellum īnferrent, aliās illātum dēfendernt, cōnsēnsū eōrum omnium pāce factā hunc sibi domiciliō locum dēlēgerant.

30. Āc prīmō adventū exercitūs nostrī crēbās ex oppidō excursiōnēs faciēbant parvulīsque proeliīs cum nostrīs contendēbant; posteā vāllō pedum xii in circuitū xv mīlium crēbrīsque castellīs circummūnītī oppidō sēsē continēbant. Ubi, vīneīs āctīs, aggere exstrūctō, turrim procul cōnstituī vīdērunt, prīmum irrīdēre ex mūrō atque