Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/130

Haec pagina emendata est
53
lib. ii., cap. xxv.-xxviii.

et ex locō superiōre, quae rēs in nostrīs castrīs gererentur, cōnspicātus, decimam legiōnem subsidiō nostrīs mīsit. Quī cum ex equitum et cālōnum fugā, quō in locō rēs esset, quantōque in perīculō et castra et legiōnēs et imperātōr versārētur, cōgnōvissent, nihil ad celeritātem sibi reliquī fēcērunt.

27. Hōrum adventū tanta rērum commūtātiō est facta, ut nostrī, etiam quī vulneribus cōnfectī prōcubuissent, scūtīs innīxī proelium redintergrārent, cālōnēs, perterritōs hostēs cōnspicātī, etiam inermēs armātīs occurrerent, equitēs vērō, ut turpitūdinem fugae virtūte dēlērent, omnibus in locīs pūgnandō sē legiōnāriīs mīlitibus praeferrent. At hostēs etiam in extrēmā spē salūtis tantam virtūtem praestitērunt ut, cum prīmī eōrum cecidissent, proximī iacentibus īnsisterent atque ex eōrum corporibus pūgnārent; hīs dēiectīs et coacervātīs cadāveribus, quī superessent, ut ex tumulō, tēla in nostrōs cōnicerent et pīla intercepta remitterent: ut nōn nēquīquam tantae virtūtis hominēs iūdicārī dēbērt ausōs esse trānsīre lātissimum flūmen, āscendere altissimās rīpās, subīre inīquissimum locum; quae facilia ex difficillimīs animī māgnitūdō redēgerat.

28. Hōc proeliō factō et prope ad interneciōnem gente āc nōmine Nerviōrum redāctō, māiōrēs nātū, quōd ūnā cum puerīs mulieribusque in aestuāria āc palūdēs coniectōs dīxerāmus, hāc pūgnā nūntiātā, cum victōribus nihil impedītum, victīs nihil tūtum arbitrārentur, omnium, quī supererant, cōnsēnsū lēgātōs ad Caesarem mīsērunt sēque eī dēdidērunt et in commemorandā cīvitātis calamitāte ex sexcentīs ad trēs senātōrēs, ex hominum mīlibus lx vix ad quīngentōs, quī arma ferre