Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/127

Haec pagina emendata est
50
de bello gallico

ad legiōnem decimam dēvēnit. Mīlitēs nōn longiōre ōrātiōne cohortātus, quam utī suae prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animō hostiumque impetum fortiter sustinērent, quod nōn longius hostēs aberant, quam quō tēlum adigī posset, proeliī committendī sīgnum dedit. Atque in alteram partem item cohortandī causā profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dīmicandum animus, ut nōn modo ad īnsīgnia accommodanda, sed etiam ad galeās induendās scūtīsque tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. Quam quisque ab opere in partem cāsū dēvēnit quaeque prīma sīgna cōnspexit, ad haec cōnstitit, nē in quaerendīs suīs pūgnandī tempus dīmitteret.

22. Īnstrūctō exercitū, magis ut locī nātūra dēiectusque collis et necessitās temporis, quam ut reī mīlitāris ratiō atque ōrdō pōstulābat, cum dīversae legiōnēs aliae aliā in parte hostibus resisterent, saepibusque dēnsissimīs, ut ante dēmōnstrāvimus, interiectīs, prōspectus impedīrētur, neque certa subsidia collocārī neque, quid in quāque parte opus esset, prōvidērī neque ab ūnō omnia imperia administrārī poterant. Itaque in tantā rērum inīquitāte fortūnae quoque ēventus variī sequēbantur.

23. Legiōnis nōnae et decimae mīlitēs, ut in sinistrā parte aciē cōnstiterant, pīlīs ēmissīs, cursū āc lassitūdine exanimātōs vulneribusque cōnfectōs Atrebātēs (nam hīs ea pars obvēnerat) celeriter ex locō superiōre in flūmen compulērunt et trānsīre cōnantēs īnsecūtī gladiīs māgnam partem eōrum impedītam interfēcērunt. Ipsī trānsīre flūmen nōn dubitāverunt et in locum inīquum prōgressī rūrsus resistentēs hostēs redintegrātō proeliō in fugam