neque nostrī longius, quam quem ad fīnem porrēcta loca aperta pertinēbant, cēdentēs īnsequī audērent, interim legiōnēs sex, quae prīmae vēnerant, opere dīmēnsō castra mūnīre coepērunt. Ubi prīma impedīmenta nostrī exercitūs ab iīs, quī in silvīs abditī latēbant, vīsa sunt, quod tempus inter eōs committendī proeliī convēnerat, ut intrā silvās aciem ōrdinēsque cōnstituerant atque ipsī sēsē cōnfīrmāverant, subitō omnibus cōpiīs prōvolāvērunt impetumque in nostrōs equitēs fēcērunt. Hīs facile pulsīs āc prōturbātīs, incrēdibilī celeritāte ad flūmen dēcucurrērunt, ut paene ūnō tempore ad silvās et in flūmine et iam in manibus nostrīs hostēs vidērentur. Eādem autem celeritāte adversō colle ad nostra castra atque eōs, quī in opere occupātī erant, contendērunt.
20. Caesarī omnia ūnō tempore erant agenda: vēxillum prōpōnendum, quod era īnsīgne, cum ad arma concurrī oportēret, sīgnum tūba dandum, ab opere revocandī mīlitēs, quī paulō longius aggeris petendī causā prōcēsserant, arcessendī, aciēs īnstruenda, mīlitēs cohortandī, sīgnum dandum. Quārum rērum māgnam partem temporis brevitās et incursus hostium impediēbat. Hīs difficultātibus duae rēs erant subsidiō, scientia atque ūsus mīlitum, quod superiōribus proeliīs exercitātī, quid fierī oportēret, nōn minus commodē ipsī sibi praescrībere quam ab aliīs docērī poterant, et quod ab opere singulīsque legiōnibus singulōs lēgātōs Caesar discēdere nisi mūnītīs castrīs vetuerat. Hī propter propinquitātem et celeritātem hostium nihil iam Caesaris imperium exspectābant, sed per sē quae vidēbantur, administrābant.
21. Caesar, necessāriīs rēbus imperātīs, ad cohortandōs mīlitēs, quam [in] partem fors obtulit, dēcucurrit et