Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/120

Haec pagina emendata est
45
lib. ii., cap. xi.-xiii.

omnēs in fugā sibi praesidium pōnerent. Ita sine ūllō perīculō tantam eōrum multitūdinem nostrī interfēcērunt, quantum fuit diēī spatium, sub occāsum sōlis sequī dēstitērunt sēque in castra, ut erat imperātum, recēpērunt.

Suessiōnēs in fidem accipiuntur.

12. Postrīdiē ēius diēī Caesar, prius quam sē hostēs ex terrōre āc fugā reciperent, in fīnēs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et māgnō itinere [confectō] ad oppidum Noviodūnum contendit. Id ex itinere oppūgnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdinem paucīs dēfendentibus expūgnāre nōn potuit. Castrīs mūnītīs, vīneās agere quaeque ad oppūgnandum ūsuī erant comparāre coepit. Interim omnis ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte convēnit. Celeriter vīneīs ad oppidum āctīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, māgnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque audierant, et celeritāte Rōmānōrum permōtī, lēgātōs ad Caesarem dē dēditiōne mittunt et, petentibus Rēmis ut cōnservārentur, impetrant.

Caesar Bellovacōs, petente Dīviciācō, in fidem recipit, dē Nerviōrum nātūrā mōribusque quaerit.

13. Caesar, obsidibus acceptīs, prīmīs cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus fīliīs armīsque omnibus ex oppidō trāditīs, in dēditiōnem Suessiōnēs accipit exercitumque in Bellovacōs dūcit. Quī cum sē suaque omnia in oppidum Brātuspantium contulissent, atque ab eō oppidō Caesar cum exercitū circiter mīlia passuum quīnque abesset, omnēs māiōrēs nātū ex oppidō ēgressī