Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/118

Haec pagina emendata est
43
lib. ii., cap. vii.-x.

circiter passuum cd et ad extrēmās fossās castella cōnstituit ibique tormenta collocāvit, nē, cum aciem īnstrūxisset, hostēs, quod tantum multitūdine poterant, ab lateribus pūgnantēs suōs circumvenīre possent. Hōc factō, duābus legiōnibus, quās proximē cōnscrīpserat, in castrīs relictīs, ut, sī quō opus esset, subsidiō dūcī possent, reliquās sex legiōnēs prō castrīs in aciē cōnstituit. Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.

9. Palūs erat nōn māgna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc sī nostrī trānsīrent hostēs exspectābant; nostrī autem, sī ab illīs initum trānsuendī fieret, ut imperdītōs aggredentur, parātī in armīs erant. Interim proeliō equestrī inter duās aciēs contendēbātur. Ubi neutrī trānsuendī initium faciunt, secundiōre equitum proeliō nostrīs, Caesar suōs in castra redūxit. Hostēs prōtinus ex eō locō ad flūmen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est. Ibi vadīs repertīs partem suārum cōpiārum trādūcere cōnātī sunt, eō cōnsiliō, ut, sī possent, castellum, cuī praeerat Q. Titūrius lēgātus, expūgnārent pontemque interscinderent; sī minus potuissent, agrōs Rēmōrum populārentur, quī māgnō nōbīs ūsuī ad bellum gerendum erant, commeātūque nostrōs prohibērent.

10. Caesar certior factus ab Titūriō omnem equitatum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittāriōsque ponte trādūcit atque ad eōs contendit. Ācriter in eō locō pūgnātum est. Hostēs impedītōs nostrī in flūmine aggressī māgnum eōrum numerum occīdērunt: per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantēs multitūdine tēlōrum reppulērunt; prīmōsque, quī trānsierant, equitātū circumventōs interfēcērunt. Hostēs ubi et dē