Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/115

Haec pagina emendata est
42
de bello gallico

cum tanta multitūdō lapidēs āc tēla cōnicerent, in mūrō cōnsistendī potestās erat nūllī. Cum fīnem oppūgnandī nox fēcisset, Iccius Rēmus, summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, quī tum oppidō praeerat, ūnus ex iīs, quī lēgātī dē pāce ad Caesarem vēnerant, nūntium ad eum mittit: nisi subsidium sibi submittātur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse.

7. Eō dē mediā nocte Caesar īsdem ducibus ūsus, quī nūntiī ab Icciō vēnerant, Numidās et Crētas sagittāriōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidāntīs mittit; quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis studium prōpūgnandī accēssit, et hostibus eādem dē causā spēs potiundī oppidī discēssit. Itaque paulisper apud oppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, omnibus vīcīs aedificiīsque quō adīre potuerant incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus cōpiīs contendērunt et ā mīlibus passuum minus duōbus castra posuērunt; quae castra, ut fūmō atque īgnibus sīgnificābātur, amplius mīlibus passuum octō in lātitūdinem patēbant.

8. Caesar prīmō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit; cotīdiē tamen equestribus proeliīs, quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent, perīclitābātur. Ubi nostrōs nōn esse īnferiōrēs intellēxit, locō prō castrīs ad aciem īnstuendam nātūrā opportūnō atque idōneō, quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex plānitiē ēditus tantum adversus in lātitūdinem patēbat, quantum locī aciēs īnstūcta occupāre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectūs habēbat et in frontem lēniter fāstīgātus paulātim ad plānitiem redībat, ab utrōque latere ēius collis trānsversam fossam obdūxit