Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/111

Haec pagina emendata est
40
de bello gallico

Teutonōs Cimbrōsque intrā fīnēs suōs ingredī prohibuerint; quā ex rē fierī, utī eārum rērum memoriā māgnam sibi auctōritātem māgnōsque spīritūs in rē mīlitārī sūmerent. Dē numerō eōrum omnia sē habēre explōrāta Rēmī dīcēbant, proptereā quod, propinquitātibus affīnitātibusque coniūnctī, quantam quisque multitūdinem in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus sit, cōgnōverint. Plūrimum inter eōs Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō valēre: hōs posse cōnficere armāta mīlia centum; pollicitōs ex eō numerō ēlēcta sexāgintā, tōtīusque bellī imperium sibi pōstulāre. Suessiōnēs suōs esse fīnitimōs; fīnēs lātissimōs ferācissimōsque agrōs possidēre. Apud eōs fuisse rēgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus Galliae potentissimum, quī cum māgnae partis hārum regiōnum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit: nunc esse rēgem Galbam: ad hunc propter iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dēferrī; oppida habēre numerō duodecim, pollicērī mīlia armāta quīnquāgintā; totidem Nerviōs, quī māximē ferī inter ipsōs habeantur longissimēque absint; quīndecim mīlia Atrebātēs, Ambriānōs decem mīlia, Morinōs xxv mīlia, Menapiōs vii mīlia, Caletōs x mīlia, Veliocassēs et Viromanduōs totidem, Aduatucōs xix mīlia; Condrūsōs, Eburōnēs, Caerōsōs, Caemanōs, quī ūnō nōmine Germānī appellantur, arbitrārī ad xl mīlia.

Castra Caesaris ad Axonam.

5. Caesar Rēmōs cohortātus līberāliterque ōrātiōne prōsecūtus omnem senātum ad sē convenīre prīncipumque līberōs obsidēs ad sē addūcī iūssit. Quae omnia ab hīs