Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/110

Haec pagina emendata est
39
lib. ii., cap. i.-iv.

exercitum vēnit. Dat negōtium Senonibus reliquīsque Gallīs quī fīnitimī Belgīs erant, utī ea, quae apud eōs gerantur, cōgnōscant sēque dē hīs rēbus certiōrem faciant. Hī cōnstanter omnēs nūntiāvērunt manūs cōgī exercitum in ūnum locum condūcī. Tum vērō dubitnadum nōn exīstimāvit, quīn ad eōs proficīscerētur. Rē frūmentāriā comparātā, castra movet, diēbusque circiter quīndecim ad fīnēs Belgārum pervenit.

3. Eō cum dē imprōvīsō celeriusque omnium opīniōne vēnisset, Rēmī, quī proximī Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lēgātōs Iccium et Andebrogium, prīmōs cīvitātis mīsērunt, quī dīcerent sē suaque omnia in fidem atque in potestātem populī Rōmānī permittere, neque sē cum reliquīs Belgīs cōnsēnsisse neque contrā populum Rōmānum coniūrāsse, parātōsque esse et obsidēs dare et imperāta facere et oppidīs recipere et frūmentō cēterīsque rēbus iuvāre; reliquōs omnēs Belgās in armīs esse, Germānōsque, quī cis Rhēnum incolant, sēsē cum hīs coniūnxisse, tantumque esse eōrum omnium furōrem, ut nē Suessiōnēs quidem, frātrēs cōnsanguineōsque suōs, quī eōdem iūre et īsdem lēgibus ūtantur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsīs habeant, dēterrēre potuerint, quīn cum hīs cōnsentīrent.

Orīgō et cōpiae Belgārum.

4. Cum ab hīs quaereret, quae cīvitātēs quantaeque in armīs essent et quid in bellō possent, sīc reperiēbat: plērōsque Belgās esse ortōs ab Germānīs Rhēnumque antīquitus trāductōs propter locī fertilitātem ibi cōnsēdisse Gallōsque, quī ea loca incolerent, expulisse, sōlōsque esse, quī patrum nostrōrum memoriā, omnī Galliā vexātā,