1. Cum esset Caesar in citeriōre Galliā, ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs afferēbantur, lītterīsque item Labiēnī certiot fīēbat omnēs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus, contrā populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter sē dare. Coniūrandī hās esse causās: prīmum quod verērentur, nē omnī pācātā Galliā ad eōs exercitus noster addūcerētur; deinde, quod ab nōn nūllīs Gallīs sollicitārentur, partim quī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī nōluerant, ita populī Rōmānī exerctium hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferēbant, partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studēbant; ab nōn nūllīs etiam, quod in Galliā ā potentiōribus atque iīs, quī ad condūcendōs hominēs facultātēs habēbant, vulgō rēgna occupābantur, quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.
2. Hīs nūntiīs lītterīsque commōtus Caesar duās legiōnēs in citeriōre Galliā novās cōnscrīpsit et initā aestāte, in ūlteriōrem Galliam quī dēdūceret, Q. Pedium lēgātum mīsit. Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad