Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/105

Haec pagina emendata est
36
de bello gallico

Tum dēmum necessāriō Germānī suās cōpiās castrīs ēdūxērunt generātimque cōnstituērunt paribus intervāllīs, Harūdēs, Marcomanōs, Tribocēs, Vangionēs, Nemetēs, Sedusiōs, Suēbōs, omnemque aciam suam raedīs et carrīs circumdedērunt, nē qua spēs in fugā relinquerētur. Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentēs mīlitēs passīs manibus flentēs implōrābant, nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent.

52. Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs tēstēs suae quisque virtūtis habēret; ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē fīrmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. Et ita nostrī ācriter in hostēs, sīgnō datō, impetum fēcērunt, itaque hostēs repentē celeriterque prōcurrērunt, ut spatium pīla in hostēs cōniciendī nōn darētur. Rēiectīs pīlīs, comminus gladiīs pūgnātum est. At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange factā, impetūs gladiōrum excēpērunt. Repertī sunt complūrēs nostrī, quī in phalanga īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper vulnerārent. Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsa atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostra aciem premēbant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod experdītior erat quam iī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit.

53. Ita proelium restitūtum est, atque omnēs hostēs terga vertērunt nec prius fugere dēstitērunt, quam ad flūmen Rhēnum mīlia passuum ex locō circiter quīnque pervēnērunt. Ibi perpaucī aut vīribus cōnfisī trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibi salūtem repperē-