Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/104

Haec pagina emendata est
35
lib. i., cap. xlviii.-li.

circiter hominum numerō sēdecim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs terrērent et mūnītiōne prohibērent. Nihilō sētius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iūssit. Mūnītīs castrīs, duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquās in castra māiōra redūxit.

50. Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ē castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit paulumque ā māiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit, hostibusque pūgnandī potestātem fēcit. Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiē exercitum in castra redūxit. Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum, quae castra minōra oppūgnāre, mīsit. Ācriter utrimque ūsque ad vesperum pūgnātum est. Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus multīs et illātīs et acceptīs vulneribus in castra redūxit. Cum ex captīvīs quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset, ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātiōnibus dēclārārent, utrum proelium committī ex ūsū esset necne; eās ita dīcere: nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent.

Tandem in proelium dēscendere coācti Germānī vincuntur et ad Rhēnum profugiunt. Līberantur lēgātī Gallī.

51. Postrīdiē ēius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs, quod satis esse vīsum est, relīquit, ālāriōs omnēs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; ipse, triplcī īnstrūctā aciē, ūsque ad castra hostium accēssit.