Pagina:Caesar - De Bello Gallico, 1908.djvu/100

Haec pagina emendata est
33
lib. i., cap. xlv.-xlvii.

proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat ut pulsīs hostibus dīcī posset eōs ab sē per fidem in colloquiō circumventōs. Posteā quam in vulgus mīlitum ēlātum est, quā arrogantiā in colloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque ut in nostrōs ēius equitēs fēcissent, eaque rēs colloquium dīrēmisset, multō māior alacritās studiumque pūgnandī māius exercituī iniectum est.

Gallī lēgātī ad Ariovistum missī in vincula cōniciuntur.

47. Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mittit: Velle sē dē iīs rēbus, quae inter eōs agī coeptae neque perfectae essent, agere cum eō: utī aut interum colloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, ex suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret. Colloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis, quod prīdiē ēius diēī Germānī retinērī nōn potuerant, quīn tēla in nostrōs cōnicerent. Lēgātum ex suīs sēsē māgnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat. Commodissimum vīsum est C. Valerium Procillum, C. Valerī Cabūrī fīlium, summā virtūte et hūmānitāte adulēscentem, cūius pater ā C. Valeriō Flaccō cīvitāte dōnātus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, quā multā iam Ariovistus longinquā cōnsuētūdine ūtēbātur, et quod in eō peccandī Germānīs causa nōn esset, ad eum mittere, et ūnā M. Metium, quī hospitiō Ariovistī ūtēbātur. Hīs mandāvit, ut, quae diceret Ariovistus, cōgnōscerent et ad sē referrent. Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit: quid ad sē venīrent? an speculandī causā? Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās cōniēcit.