Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/96

Haec pagina nondum emendata est
76
PROCOPII

posteris monumentum relinqueret, hoc excogitavit. Conquisitis Domitiani frustis apteque inter se coactis, compactisque, sic illum in unum cadaver coagmentatum statuariis ostentat, utque ex aere ducant id spectaculum imperat. Statuam illico fudere artifices; quam illa ad clivum statuit Capitolinum, dextrorsum ex foro euntibus; ea vero ad hanc aetatem Domitiani et vultum et fortunam refert. Est in hac imagine perspicue contemplari Iustiniani corporis habitum et oris effigiem ac reliqui vultus simulacra sensusque.

Species quidem haec Iustiniano fuit, qui autem eidem mores, frustra nitar, si dicere velim exquisite. Erat hic homo iuxta malignus et deceptu facilis; cuiusmodi ingenium fatuum pravumque appellamus. Nam adeuntibus omnia mente mala, nihil aut re, aut verbis praeferebat veri; ipse nihilominus fraudibus passim omnium expositus. Insolente hoc fatuae perditaeque mentis temperamento is sane fuit. Nimirum hoc illud est, quod nescio quis Peripateticorum olim affirmavit, sicuti in colorum temperie, ita et hominum natura comparatum esse, ut in utrisque maxime contraria conveniant. Ut igitur scribam quae penitus discernere