Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/85

Haec pagina nondum emendata est
65
HISTORIA ARCANA.

butus, quo scribere mos est Imperatoribus, huic Principi tradebatur in manum, quam alii prehensantes ducebant, circumagebantque calamum per quatuor illas litterarum formas, nempe singulas tabellae incisuras, atque ita demum iis ab Imperatore litteris reportatis recedebant. Is quidem Romanis erat Iustinus. Coniux vero, cui nomen Lupicinae fuit, serva eaque barbara, sui pellex emptoris Iustini, et ad usque vitae exitum Imperii socia. Neque malo subiectis, neque bono esse Iustinus quidem potuit, insignis homo stoliditatis, summa cum infantia summaque cum rusticitate coniunctae. At eius sororis filius Iustinianus aetate adhuc iunior, et qui summam moderabatur Imperii, is demum fuit Romanis tot. tantorumque malorum auctor, quot et quanta audita non sunt ex omni superiorum aetatum memoria. Facile prorumpebat in opum alienarum rapinas, in caedes, sic ut pro nihilo duceret innumeram perdere omnis criminis insontem multitudinem. Statuta servare nequaquam illi animus; contra semper rebus studere novis, et, uno verbo, bene constitutis pestem importare funestissimam. Luem illam, quam superioribus