Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/80

Haec pagina nondum emendata est
60
PROCOPII

tur, puellamque contra ius fasque ephebo contubernio iungit, non sine rumore per vim prostratae clanculum pudicitiae, ut sponsalibus illato puellae vitio confirmatis, Princeps esse rebus impedimento non posset. Hoc facto nihilominus octo mensibus Anastasius, puellaque eodem usi contubernio, amore mutuo iam tenebantur, eoque ardentissimo. Extincta Imperatrice, ubi Byzantium appulit Antonina, sciens, prudensque in. se nuper gestorum simulat oblivionem, nullamve reputans infamiam stupri, si filiam nuptui sic alteri collocaret, spreto desponso Theodorae nepote, filiam sane invitam ab eius amore per vim abducit. Quam quidem ob rem apud omnes magnam retulit improbitatis opinionem; venientem vero ex Italia coniugem in partem tanti sceleris trahit nullo negotio. Et quidem ingenium Belisari aperte tandem deprehensum tum est. Nam quod pridem Photio, nonnullisque necessariis promissi fidem non praestiterit, facile veniam apud omnes invenit, qui nunquam suspicarentur coniugis dominatu, sed Imperatricis formidine fidem labefactatam: verum ea, ut dixi. defuncta cum nullam Photii, nullam familiarium rationem duceret, sed coniugem, eiusque lenonem Calligonum imperitantes