Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/379

Haec pagina nondum emendata est
339
DE AEDIFICIIS VI. 5.

nemine, immo omnibus incoeptum perhorrescentibus, unoque admodum auctore et adiutore deo, misso in Africam cum copiis Belisario, Gelimerem opesque Vandalicas fregit, ac multis caesis, caeteros captivos habuit, prout in historia bellorum narravi: nec dirutas modo munitiones Africae refecit, sed novas etiam complures excitavit.

Ac primum Carthagini, quam hodie Iustinianam iure meritoque appellant, curam impendens, muris, qui passim ruinam dederant, omnino reparatis, novam fossam circumdedit. Dei genitrici aedem posuit in palatio, itemque extra palatium alteram S. Prunae, quae una est ex sanctis indigenis. Porticus ad utrumque latus fori, quod maritimum appellant, extruxit, publicasque balneas spectatu dignas, quas de Augustae nomine Theodorianas nuncuparunt. Monasterium quoque maritimum intra muros aedificavit ad portum, cui nomen Mandracium, ac tam valide muniit, ut castellum fecerit inexpugnabile.

Haec habet aedificia Iustiniani Carthago nova: in circumiecta autem regione, quae Proconsularis dicitur, erat urbs Baga moenibus nuda; ita ut eam barbari absque impressione ac forte in transitu capere possent. Hanc