PROCOPII CAESARIENSIS
DE AEDIFICIIS DN. IUSTINIANI
LIBER V.
In superiori libro Iustiniani Aug. aedificia, quaecumque sunt in Europa,
quoad eius fieri potuit, recensuimus: nunc transeundum ad partes Asiae
praetermissas. Ac supra quidem commemorata videntur mihi urbium
castellorumque munimenta, ac caetera, quae extruxit in oriente, a limite Persico
ad urbem usque Palmyram, in Phoenicia sitam, subiecta Libano. Iam vero
eiusdem aedificia cum in Asia reliqua, tum in Africa; cincta moenibus
oppida; curam viis adhibitam difficilibus ac periculo plenis, cum vel montibus
penderent praecipites, vel prolapsos viatores extinguerent vicino flumine;
factam denique omnibus urbium calamitatibus medicinam aggredior stylo
prosequi, atque hinc initium facio.