Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/341

Haec pagina nondum emendata est
301
DE AEDIFICIIS IV. 10.

opus erat ac superabile tentaturis. Nihilominus rati inexpugnabile hostibus propugnaculum id quoddam esse, quidquid intra muros erat, patere sinebant: quippe in Cherroneso nec castellum, nec alia quaepiam extabat munitio: quamvis tridui fere in longitudinem pateat. Certe non diu est, cum hostes Thraciam incursantes ad littus tentarunt aditum; mox territis custodibus. quasi ludibundi insiluerunt, ac labore nullo intra muri ambitum progressi sunt.

Quare Iustinianus Aug. animo in subditorum salutem intento, rationem hanc iniit. Principio murum veterem ita diruit, ut nullum eius vestigium superesset. Subinde alterum inibi struxit, latitudine altitudineque praestantem. Supra pinnas eductus fornix concameratam porticum efficit, ac muri defensores tegit. Alter pinnarum ordo fornici superpositus, dimicationem duplicat oppugnatoribus. Deinde in utraque muri extremitate, ubi mare illiditur, ac reciprocando subsidit, aggeres sive moles, ut appellant molitus est; qui in aequor longe procurrunt, et muro continentes, de altitudine cum Ipso certant. Exteriorem eiusdem fossam purgavit, plurimaque humo egesta. latiorem multo fecit et altiorem. Praeterea militares numeros in his longis