Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/339

Haec pagina nondum emendata est
299
DE AEDIFICIIS IV. 9.

tinopoli, haud ita pridem siticulosa aridaque iacebat; non quod circumiectus ager siccus sit, aut prisci urbis conditores aquam providere neglexerint: cum et fontibus Europa benignissime rigetur, et aquaeductum extruendum curarint veteres: sed aevum solita malignitate illum urbi corruperat, seu vetusti contemptu operis, seu Heracleotarum incuria ad ipsum perdendum duceretur. Quae causa fuit cur brevi incolae Heracleam vacuam liquerint. Eodem vetustas redegerat palatium perquam splendidum illius urbis: quam cum imp. Iustinianus visisset, non perfunctoria levitate, sed plane regia liberalitate inductus, aquis dulcibus limpidisque illam inundavit, nec passus est carere honore palatii: quippe totum refecit.

Rhaedestus erat locus maritimus, diei unius itinere procul Heraclea. commodo ad Hellespontum enavigandum situ, portu facili et ad maritimum commercium opportuno: ita ut institutores eo naves placidissime appellere et exonerare, rursus easdem mercibus onustas facillime possent solvere. Verum si contingeret ut repente barbari se in agros eiicerent, eorum incursibus patebat, cum nec munimenta, nec difficiles natura aditus haberet. Quare institores locum illum spernebant, contemptum pariente metu periculi. Iam vero Iustinianus Aug. cum ipsum muniit, tum vicinis omnibus salutem