Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/296

Haec pagina nondum emendata est
256
PROCOPII

ptos montes depressis: deinde tumulum editiorem ita excidit, ut eius situm in praecipitia inaccessa aviosque hiatus mutaverit. Ut vero muri excellerent altitudine, ac, si quis infensus accederet, omnino essent inexpugnabiles, adiecit quaecumque in urbe Dara fieri iusserat. Etenim pinnas valde contraxit, relicta apertura, quantula satis esset ad petendos missilibus oppugnatores, structaque circum lapidea porticu, alias huic pinnas scite imposuit. Murum etiam circumiecit exteriorem, et facto ex quaque turri castello valido, moenia exegit ad eorum similitudinem, quibus cincta est Dara. Ea copiis omnibus ac magistro militum per Armeniam assignata sede, Armenios a Persarum irruptionibus securos reddidit.

Porro causam nihil aedificandi Bizanis hanc habuit imperator. Iocus est in planitie situs: campi longe lateque circumiacent equitabiles: corruptae ibi plures lacunae sunt aquae desidis. Unde et hostibus expugnatu admodum facilis, et incolis pestilentissimus locus est. Quapropter hunc aspernatus, urbem suo nomine insignem, egregiam atque invictam alibi condidit, nempe in loco cui nomen Tzumina. Hic tertio a Bizanis lapide, situ maxime praeceps, gaudet caeli salubritate.