Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/295

Haec pagina nondum emendata est
255
DE AEDIFICIIS III. 5.

absoluto moenium ambitu, magnum Armeniis columen, et Melitenae decus donavit.

5. Ea sunt nostri principis aedificia in Armenia, quae est ad dexteram Euphratis ripam: nunc ad illa transeo, quae in Armenia maiori fecit. Cum Theodosius Aug. regnum Arsacis, ut paulo supra narravi, obtinuisset, castellum imposuit cuidam colli, accedentibus captu facile; quod Theodosiopolin appellavit. Id certe in transitu cepit Cabades Persarum rex, cum recta Amidam peteret. Haud multo post imperator Anastasius urbem ibi condidit, muro amplexus collem, in quo Theodosii castellum erat; et quamvis a se urbem denominaverit, Theodosii tamen primi conditoris nomen abolere non potuit. Sic enim est inter homines comparatum, ut res quidem in usu positae novitatem semper accipiant; priora autem vocabula non facile amittant. Latissima erant haec Theodosiopolis moenia: sed altitudo crassitudini non respondebat; quippe quae ad pedes summum tricenos evaderet. Quocirca occupari facile poterant ab hostibus, praesertim Persis, inferentibus oppugnationem, cui plane patebant: nam nec minori muro ullo protegebantur, nec fossa: immo vero locus quidam, urbi proxime imminens, supra moenia attollebatur. Ea de causa haec Iustinianus Aug. molitus est. Primum, fossam muro praeduxit altissimam simillimamque torrentium alveis inter abru-