Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/293

Haec pagina nondum emendata est
253
DE AEDIFICIIS III. 4.

exteriorem circumdedit adeo insignem, ut hostes obstupefecerit. Castellum item haud procul Satala munitissimum condidit in Osroëne.

Qua in provincia castellum vetus collis praecipitis verticem insidebat. Id quondam cum expugnasset Pompeius Romani exercitus imperator, provincia bello subacta, munierat ipsum sedulo, et Coloniam appellaverat. Hoc etiam Iustinianus Aug. tanto temporis spatio labefactatum, omni ope restituit. Porro pecuniam innumerabilem largitus provincialibus, id concessit, ut munitiones passim in suis agris vel novas excitarent, vel ruinosas reficerent: Ea ut quaecumque extant in illis partibus munimenta, omnia fere sint Iustiniani Aug. opera. Ibidem castella Baeberdon et Areon molitus est: Lysiormum iam debile renovavit cum Lytararizo. In loco, qui Germani fossatum dicitur, novum castellum fecit. Moenia quoque Sebastiae et Nicopoleos, quae sunt urbes Armeniae, cum sic aevo confecta essent, ut eorum ruina instaret, nova fabrica reparavit. Praeterea sacras aedes et monasteria aedificavit in illis partibus. Etenim Theodosiopoli templum posuit dei genitrici,