Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/280

Haec pagina nondum emendata est
240
PROCOPII

iunguntur saltu, interiacente alveo, qui post imbres torrentem accipit, Onopnictem nomine. Hic ex edito defluens, moenia translabebatur, ac si forte vehementius intumesceret, in urbis vicos effusus, detrimenta gravissima civibus inferebat. Malo remedium hoc invenit Iustinianus Aug. Ante murum, qui est proximus alveo, unde torrens ad moenia devolvebatur, ingentem parietem excitavit, et ad montem utrumque ex intimo alveo fere perduxit; ne turgidos fluctus propellat torrens ulterius; sed ibi diu collectus stagnet. Hoc autem pariete fenestrato, illum artifici vi coegit ita manare, ut sensim subsidat, nec iam rapide tota aquarum mole petat moenia, nec, quod consequens est, inundet, urbique perniciem afferat, sed leniter, ut dixi, ac placide subterlabatur, et hoc modo effluens sese per canales insinuet, quocumque prisci incolae ipsum deducere voluissent sic tenuatum.

Ita Iustinianus Aug. prospexit muris Antiochiae, quam et ipse restituit, cum eam hostes flamma funditus delevissent. Rebus enim consumptis omnibus penitusque sublatis, nihil ut urbis incensae, nisi ruderum tumuli passim extarent, quo cuiusque domus antea stetisset loco, dignoscere Antiocheni non poterant. Quare egestis penitus ruinis, tristes privati cuiusque incendii reli-