Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/265

Haec pagina nondum emendata est
225
DE AEDIFICIIS II. 5. 6.

At Iustinianus Aug. labantes moenium partes, praesertim ad occidentem et septentrionem renovavit: ubique binis moenium turribus aliam interiecit: quo fit ut turres omnes inter se proximae defendant murum. Huic autem toti cunctisque turribus adiecta altitudine ingenti, urbis munimenta supra hostium vires extulit. Praeter haec, in turribus occultos fecit scalarum gradus, ac triplici ipsas camera distinguens lapidea, id illis tribuit, ut unaquaeque dicatur et vere sit pyrgocastellum. Etenim quae Graeci φρούρια, ea Latini castella vocant. Praeterea Constantina magnam aquae penuriam antea patiebatur. Sunt quidem extra muros primo ab urbe lapide fontes aquae potui aptae: unde nemus amplissimum enatum est, arboribus consitum procerissimis. Sed intra moenia, ubi declivia sunt nec sita in plano compita, iam inde olim arebat urbs, et siti gravissimaque difficultate semper cives conflictabantur. Tandem imp. Iustinianus fluenta in urbem aquaeductu derivata immisit, eamque ornavit fontium perennitate, ut merito ipsius conditor appellari queat. Haec Iustinianus Augustus in eas urbes beneficia contulit.

6. Castellum est Romanorum ad Euphratem in extrema Mesopotamia: ubi fluvius Aborrhas cum illo aquas commiscens sese exonerat. Nomen habet Circesium, olim conditum a Diocletiano Aug. Qui vero hodie inperat

 Procopius III.
15