Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/263

Haec pagina nondum emendata est
223
DE AEDIFICIIS II. 4.

alendo pecori perquam commodus: quippe herba copiosissime viret. Montis radices obtinent frequentes pagi; quorum incolae fortunis quidem abundant; verum incursibus patent. Remedium Iustinianus Aug. attulit, extructo in cacumine montis castello: ubi repositis quae habent pretiosissima, adventante hoste, perfugium incolumes occupant: Augustorum castrum vocatur locus. Adhaec circumposita urbi Amidae castella, quae muris tantum luteis cincta, hostem excludere minime poterant, accurate refecit omnia, ac praeclare communiit. In his sunt Apadnas et Byrthum oppidulum: operae enim maioris est recensere singula nominatim. In summa, quaecumque prius exposita erant grassantibus, sic ea firmavit, ut expugnari iam nequeant: itaque Mesopotamia Persis plane praeclusa est.

Nec silentio praetermittendum, quod in castro Baras, cuius mentionem modo feci, excogitavit, cum intus nihil aquae omnino esset. Imminet Baras montis celsissimi praecipitio. Procul extra muros, immo in monte suberat clivo fons, quem castri moenibus complecti non expedire visum erat; ne qua eorum pars in plano sita occupari facile posset. Hanc vero ipse viam invenit. Humum intra murorum ambitum iussit effodi, usque dum ad spatium aequale campo perventum esset. Quo peracto uti praescripserat imperator,