Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/262

Haec pagina nondum emendata est
222
PROCOPII

quam accepisset; colonis agri, de quo memini proxime, ad onus vectigalia publici id accedebat, ut Persis aureos quinquaginta quotannis penderent, quo securius possiderent sua, ac fruerentur proventu frugum, Verum Iustinianus Aug. ipsis omnia mutavit in melius. Cincto enim Rhabdio moenibus, in ipso surgentium ibi rupium culmine positis, omnem praeclusit hostibus aditum, iuvante utique situ loci. Et quoniam incolis aqua deerat, quippe fontem summi scopuli non habebant, cisternas fecit duas; saxaque illa multis in locis excavans, aquarum receptacula passim comparavit, ut eo confluentibus aquis pluviis uti liberius, nec siti ad deditionem perpelli possint.

Caetera montium castella, quae hinc atque ex urbe Dara Amidam usque pertinent (ea sunt Ciphas, Sauras, Smargdis, Lurnes, Hieriphthon, Atachas, Siphris, Ripalthas, Banasymeon, Sinas, Rhasis, Dabanas, aliaque ibi posita ab antiquo) cum speciem munimenti haberent plane ridiculam, illa solide reaedificavit, et ad decus perduxit, quod videmus hodie cum tanta firmitate coniunctum, ut hostium viribus superiora, Romanum imperium optime protegant. His in partibus, mons editissimus inaccessis horret praecipitiis: ager in planitie subiacet, non lapidosus, sed mollis admodum, et cum arationi tum