Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/257

Haec pagina nondum emendata est
217
DE AEDIFICIIS II. 3.

biles indicavit, consilii poenitens, mox in Persidem rediit, providentia victus imperatoris Romani.

3. Haec in urbe Dara Iustinianus Aug. constituit. Iam quo idem pacto ne in posterum fluvius urbi illi noceret, deo utique ipsius consilium manifestissime adiuvante, effecerit, narrabo. Chryses quidam erat Alexandrinus, machinarius praestantissimus: qui in extruendis aedificiis navare solitus operam imperatori, multa cum Darae tum alibi aedificaverat. Is peregre profectus, quo tempore fluvius calamitatem Darae attulit, accepto eius nuntio, graviter dolens, cubitum iit: tum dormienti species huiusmodi oblata est, Quidam procerissima et humanum excedente modum statura, ipsi per somnum visus est machinam designare atque ostendere, quae urbem ab exundante fluvio innoxiam posthac servare posset. Mox ille rem divinitus oblatam ratus, de machina ac viso nocturno ad imperatorem perscripsit, et quae secundum quietem acceperat delineavit. Paulo ante, nuntius ex urbe Dara ad Augustum venerat, eique ordine panderat fluminis inundationem. Commotus tum imp. et casum illum aegerrime ferens, mechanicos celeberrimos Anthemium et Isidorum, quorum supra mentionem habui, extemplo accersit; ei re communicata, ex ipsis quaerit qua tandem machina in posterum