Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/255

Haec pagina nondum emendata est
215
DE AEDIFICIIS II. 2.

stinianus Aug. in consilium vocavit, attente dispiciens quo modo mederi posset. At deus illum difficultate exemit, ac re ultro confecta protinus, urbi salutem asseruit, id vero ita evenit.

Quidam ex militari urbis praesidio, sive obiecto per somnum viso, sive suo impulsu, adiunctis sibi fabris compluribus, cum intra muros locum designasset, longam ibi fieri foveam imperavit, affirmans dulcis aquae scaturiginem in terrae sinu repertum iri. Ducta in orbem fossa longitudinis pedum quindecim, humum altius exhausit. Fuit hoc urbi salutare, non artificum consilio ac providentia: sed quod hic acerbum futurum erat, Romanis optime vertit, beneficio fossae. Siquidem hoc interim spatio maximis caelo delapsis imbribus, flumen, cuius modo mentionem feci, pro muro murmurans, atque admodum tumens, non defluebat; cum ita auctum nec fauces muri caperent, nec canalis. Ergo haerebat, aquas ad murum cogens, et sursum deorsumque altissimus, hic stagnabat, illic inaequaliter tumidus fluctuabat. Ac minorem quidem murum statim disiecit; maioris vero parte magna convulsa, patefactaque porta effusus, urbem fere totam occupavit; ac forum, angiportus, adeoque domos ipsas pervadens, et inde supellectilem, vasa lignea