Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/254

Haec pagina nondum emendata est
214
PROCOPII

suffosso muro clam suggredi poterant, Illo inde egesto, tam bene locum purgavit, ut fraudem hostilem a moenibus prohibuerit.

2. Sic Daram Iustinianus Aug. muniit: aquarum vero receptacula tum inter muros maiorem et minorem, tum propter aedem extruxit Bartholomaeo Apostolo sacram, ad solem occidentem. Fluvius ex suburbano, quod Corden vocant, duobus ab urbe milliaribus dissito decurrit. Ab utraque ripa assurgunt asperrimi duo scopuli: quorum radices ad urbem usque amnis ille interfluit, ima montium alluens. Hinc fit; ut eum hostes nec divertere valeant, nec tentare: depressior enim alveus ab illo vim prohibet: sic autem a civibus in urbem inducitur. A moenibus canalem duxere magnum: huius ore clathris ferreis munito plurimis, lisque admodum crassis, quorum alii recti, alii transversi sunt, aquam admittunt, citra murorum iniuriam. Igitur sic urbem Ingressus, postquam cisternas implevit, atque euripis quocunque incolis lubet est derivatus, in aliam urbis partem se eiicit; ubi exitum habet similem ori, quo in urbem admissus est. Quo tempore errabat in vicino camporum aequore, urbem reddebat obsessu facilem. Nam hostibus aquae copia invitatis haud grave erat castra illic metari. Quod ne fieret, rem Iu-