Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/253

Haec pagina nondum emendata est
213
DE AEDIFICIIS II. 1.

cui custodiae nomen erat, opportunissime demolitus, tuto ipsum refecit, et undique metum depulit, quem murorum infirmitas offerebat, Recte etiam murum exteriorem eduxit altius pro portione, eique fossam praeduxit, non solito, sed alio quodam modo, idque brevi in spatio: quod cur ita fecerit, declarabo.

Oppugnatoribus inaccessa est muri pars maxima: quippe non plano in loco, qui insidiis illorum faveat; sed in acclivi, duro atque arduo posita: ubi nec agi cuniculi, nec machinae appelli queunt. Ad latus australe, solui molle ac fossile et cuniculis accommodatissimum, aditum in urbem ea parte facilem praebet. Ergo fossam hic fecit, longo ambitu lunatam, iustaeque altitudinis ac latitudinis: utrumque eius extremum cum minori muro coniunxit: ipsam implevit aqua, ut hostibus omnino sit insuperabilis. Citeriori quoque eiusdem margini alterum minorem murum apposuit; ubi Romanae custodiae obsidionis tempore excubias agunt, securae de moenibus deque altero minori muro, qui maiori praetentus est. Inter utrumque, ad portam, quae Ammodium spectat, magnus agger intererat: unde hostes in urbem