Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/248

Haec pagina nondum emendata est
208
PROCOPII

sunt omnia, uno in portum relicto navibus aditu, Ibi templa, quae supra recensui, porticus, fora, balneas publicas, ac caetera fere omnia aedificavit, ita ut palatiis urbis nihil concedant, In adversae continentis loco, qui ab Eutropio nomen habet, non procul ab Heraeo, portum alterum fecit, aliis, quorum modo memini, similem.

Haec sunt, ut quam brevissime dicam, Iustiniani Aug. in urbe principe aedificia. Quod unum superest, modo edisseram. Quoniam hic habitat imperator, ob imperii magnitudinem ex toto orbe multitudo hominum cuiusque generis in urbem confluit: ac venit eorum quisque vel negotio, vel spe, vel fortuna ductus, Multi, quorum res domi male habent, ut imperatori supplicent, in urbe degunt inviti, quod ipsos calamitas vel implicitos teneat, vel urgeat, vel sequatur. His tecti inopia ad reliquam egestatem accedit, non habentibus quod pro commoratione in urbe solvant, Qua illos penuria levarunt Iustinianus imp. ac Theodora Aug. Nam propter mare, eo in loco, qui stadium, ut equidem censeo, idcirco dicitur, quia ludis ac certaminibus olim destinatus erat, xenodochia amplissima aedificavit, ubi commode hospitarentur qui eo inopiae redacti essent.