Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/246

Haec pagina nondum emendata est
206
PROCOPII

aequat Augustae formam: quippe quam nec oratione ulla nec simulacro ars humana valeat repraesentare. Est columna purpurea, ac prius quam imago ipsa manifeste significat impositam sibi esse Augustam.

Quid vero ut aqua dulci urbs abundaret, idem fecerit imperator, mox edam, Aestate regia civitas aquae penuria plerumque laborabat, quamvis reliquo anno haberet affatim. Tunc enim torrente aestu, fontes minus benigni quam caeteris tempestatibus, in urbem tenuius corrivabantur, Quare haec imperator excogitavit. Ad porticum regiam, ubi lites instruunt causidici, institutores, ac si qui alii rerum eiusmodi curam suscipiunt, atrium est longitudine latitudineque amplissimum, et columnarum ordine quadrato cinctum, neque in molli solo positum, at super saxo. Illud ambiunt porticus quatuor, appositae cuique lateri, Harum porticuum unam, quae austro obversa est, altissime fodi iussit Iustinianus Aug. et aquas, aliis anni temporibus ob nimiam copiam refusas, illic in aestatem commode asservari, Ad hoc enim comparatae cisternae illae, ut quod effluit ex aquaeductu restagnanti recipiant, aquis iniquo spatio exclusis tunc locum praebent, et cum ii latices