Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/241

Haec pagina nondum emendata est
201
DE AEDIFICIIS I. 9. 10.

vocant, vetusta domus erat pauperum, qui morbis tenentur insanabilibus. Hanc funditus iam aevo corruptam omni studio refecit, futuram sedem sic laborantium. Littus est (Mochadium appellant) vicinum loco, qui Hieri nomen etiamnum retinet. Hic templum archangelo condidit augustissimum, neque ullo eorum, quae eidem dicata paulo ante commemoravi, dignitate inferius. Aedem, multo et labore et tempore omnino supra quam dici potest ornatam Tryphoni martyri posuit in urbis compito a Ciconia nomen sortito: itemque alteram in Hebdomo Menae et Menaeo martyribus. Ad laevam introitus: portae aureae, cum martyrium sanctae Iae collapsum vidisset, illi reparando omnem adhibuit munificentiam. Hactenus de sacris Byzantii aedificiis, in quibus Iustinianus Aug. elaboravit. Quae vero idem in universo Rom. imperio construxit, sigillatim enumerare grave est, nec par his oratio suppetit, Sed cum urbis cuiuspiam aut provinciae nominatim erit facienda mentio, de illius templis opportune scribemus.

10. Ita quidem Iustinianus Aug. Constantinopolim eiusque suburbia templis ornavit. Alia vero ipsius aedificia singulatim recensere haud promptum est. Ut autem summatim dicam, magnam ac praecipuam urbis et pa-