Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/235

Haec pagina nondum emendata est
195
DE AEDIFICIIS I. 7

locus religione sanctissimus; ubi sacris licet ineffabilibus operari: sed haec hactenus.

7. Post ad ipsas sinus fauces situm est Irenes martyris templum, quod totum adeo magnifice imperator extruxit, ut me illi describendo imparem fatear. Is enim ornandi sinus studio ambitiose cum mari certans, tanquam monili rotundo gemmas nitidas, sic ei templa haec addidit. Sed quando huius templi Irenes mentio incidit, rei, quae ibi contigit, non aliena erit narratio. Iacebant illic iam inde olim repositi cineres Sanctorum x l. Hi Romani fuere milites legionis duodecimae, quam quondam stationariam habuit urbs Armeniae Melitene, Ergo artifices, cum in eo, de quo memini proxime, loco foderent, arcam invenerunt, inscriptione significantem, se eorum cineres complesti. Hanc prius abditam eo deus consilio protulit in lucem, ut omnibus declararet acceptissima sibi esse Augusti dona, eiusque beneficentiam maiori grata remuneraretur. Aegrotabat enim Iustinianus Augustus et illapsa in genu magna humoris copia graviter cruciabatur. Quem ille morbum sibi ipse accersiverat; toto eo tempore, quod Paschali festo superius appellatur ieiunium, victum colere solitus asperum, nec solum a principe, sed ab homine