Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/228

Haec pagina nondum emendata est
188
PROCOPII

nente, conditum inauguratumque est sanctuarium: sic locum merito appellant, eorum vestigiis interdictum, qui rei divinae non operantur. Hinc inde procurrentia transversi spatii latera, inter se aequalia sunt: spatii vero in directum porrecti pars illa, quae vergit ad occidentem, alteram superat quantum satis est ut figuram crucis efficiat, Quod ad tectum attinet, quidquid imminet sanctuario, a medio Sophiae templo nulla re differt, praeterquam magnitudine, qua illi cedit. Enimvero arcus quatuor, eodem eductos modo atque connexos, aedificium supereminet rotundum ac fenestratum: cui imposita testudo sphaerica in aere pendere, nec solida niti videtur fabrica, quamvis firmitatis plurimum habeat. Ac medium quidem tectum ita constructum est: in lateribus autem quatuor, de quibus dixi, culmina sunt, medio illi magnitudine paria. Hoc unum deest, quod orbiculatae testudini nullae subsunt fenestrae. Perfecto sanctuario, nemini obscurum esse voluerunt apostoli, delectari se et magnopere gloriari cultu ab imperatore sibi exbibito, Siquidem ignota prius ac penitus abdita, tunc omnibus notuerunt corpora apostolorum Andreae, Lucae atque Timothei, non dedignantium, opinor, Augusti fidem, sed ipsi palam permittentium, ut accederet, inspi-