Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/223

Haec pagina nondum emendata est
183
DE AEDIFICIIS I. 2. 3.

flagraverat, Iustinianus Augustus amplissimam construxit; vix ut Byzantii, excepta aede Sophiae, ulla sit alia, cui de magnitudine concedat. Inter utramque erat hospitalis domus, hominibus destinata valde pauperibus et aegrotis; nempe quibus ad egestatem accessisset invaletudo. Eam Samson, vir summa in deum pietate, qui superioribus annis floruit, aedificaverat. Deinde a seditiosorum furore minime intactam, et cum utraque ecclesia deletam incendio, Iustinianus Augustus magnificentiori structura restituit, plurimumque auxit qua numero domuncularum, qua annuo censu, quo plures egestate et morbo affecti quovis tempore levarentur. dem studio divini cultus inexplebili ardens, alia duo xenodochia, huic adversa condidit in aedibus Isidori atque Arcadii, quas appellant; piis hisce operibus sociam Theodora Augustus navante operam. Caetera vero templa Christo posita a nostro principe tot ac tanta sunt, ut singillatim recenseri nequeant, Nam nec par oratio nobis suppetat, neque aetatis quantumcunque fuerit spatium satis pateat texendo recitandoque catalogo singulorum. Hactenus de his dicta sufficiant.

3. A templis Mariae deiparae ordiri par est: quando imperatorem ipsum id cupere intelligimus, et recta historiae ratio nos eo ducit, ut a deo