Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/221

Haec pagina nondum emendata est
181
DE AEDIFICIIS I. 2.

perinde dimiserant, ac si quis ipsas destrinxisset. Eiusmodi casu perculsi mechanici, adito iterum imperatori significant quo res loco sit. Ille iterum usus solertia, ita malo occurrit. Succumbentis fabricae partes summas arcubusque contiguas extemplo deiici, ac multo post, ubi structurae humor penitus excessisset, reponi iussit. Quo ab illis praestito, aedificium ex eo firmitatem obtinuit: nec deest imperatori hoc operis testimonium.

2. Pro curia forum est, dictum Byzantiis Augustaeum. Ibi lapidum ordines non minus septem in quadrum extructi sunt, et ad descensum omnes compositi. Nam quisque angustior sibi subdito, ita decrescit, ut qua parte lapides prominent, gradus efficiant: in quibus, veluti in subselliis, consident qui ibi congregantur. Supremo gradu exurgit columna ingens, quae non constat materia uniusmodi, Est enim rotunda moles grandiorum lapidum, quos angulatim scalptos fabrorum industria coagmentavit. Iidem undique praecincti sunt fusis aere optimo tabulis et coronis: quae et valide ipsos nectunt et pulchre vestiunt, columnae formam cum in caeteris fere omnibus, tum vero maxime circa basim ac verticem imitando. Aes illud auro puro inferius colore, argentum pretio pene aequat. In summa columna stat ingens