Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/218

Haec pagina emendata est
178
PROCOPII

tura duritiem, ars laevorem dedit, ita caesis, ut ii quidem, qui eminentiis laterum cuiusque pilae destinati erant, angulati sint; quadrati vero, qui in medio sedent. Illos coagmentat non calx, quam vivam et inextinctam vocant; non bitumen, quo ambitiose Semiramis usa est Babylone; nihil aliud eiusce generis; sed plumbum; quod lacunis infusum, omnia permeat interstitia, illapsumque iuncturis lapidum ipsos nectit. Haec ibi observata fabricae ratio: nunc ad reliquas templi partes pergamus. Tota auro puro illita concameratio admistam habet pulchritudini pompam; aurum marmora aemulo fulgore vincunt. Utrumque latus duae porticus ambiunt, adeo non dissepientes structuram templi, ut potius latitudinem eius amplient, pari quidem cum ipso longitudine ad extrema porrectae, sed altitudine inferiores. Cameratae atque auro decorae sunt: altera precantibus viris assignata, altera foeminis; nihil habent disparile, nihil diversum. Nec parum confert ad templi decus haec ipsarum aequalitas, et ad nitorem similitudo. Quis superiorem gynaecei partem describat? quis tot numero circum aedem porticus atque aulas columnatas obeat oratione? quis columnarum ac marmorum, quibus templum ornatum est, egregiam varietatem percenseat? In