Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/204

Haec pagina nondum emendata est
164
PROCOPII

Haud piget ex eius ridiculis etiam aliquid referre. Caesariensium causidicorum unus fuit Evangelus vir non ignobilis, qui prospera usus fortunae aura, et pecunias et praedia complura possedit; tandem et Porphyreonem maritimum pagum pondo auri tercentum coemit. Id ubi Iustinianus rescivit, minima pretii parte numerata pago illum excludit, ac, dedecet, inquit, Evangelum causidicum talis tantique pagi potiri. Haec pauca de his dixisse satis. Caeterum ex iis quae Iustinianus atque Theodora novarunt, haec etiam sunt. Senatoribus olim imperatorem adeuntibus ita libebat salutare; quisque ordinis patricii ad dexteram mammam Caesarem venerabatur, illumque recedentem osculo Caesar impartiebat in capite; reliqui ad unum omnes dextero subnixi genu discedebant: at Augustae nullus adorandae mos fuit. Verum cum in conspectum Iustiniani Theodoraeque venirent tum alii, tum qui patriciae dignitatis essent, statim in faciem procumbebant, ac manibus pedibusque tensis utrumque principis pedem osculo prosequebantur, ac tum abscedebant. Neque hunc honorem respuit Theodora, quae et Persarum aliorumque barbarorum legatos (quod nunquam post hominum recordationem usurpatum est) admitteret, eisque lautia praeberet, tanquam penes illam Romani summa