Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/196

Haec pagina nondum emendata est
156
PROCOPII

singulis accepit Iustinianus, sed eas etiam, quas Hebraei venerantur, evertendas curavit, Si quando enim Paschatis celebritatem ante illis quam Christianis recurrens annus forte reduceret, haud statuto tempore eam agere, vel honores deo deferre, vel legitimas religiones perficere permittebantur. Quin plerosque eo tempore agnina pastos in crimen violatae reipublicae adductos, pecunia ingenti magistratus punivit. Iustiniani facinora huius generis infinita mihi plane comperta praetereo, ut et modum huic historiae finemque faciam, et quod viri illius ingenium satis hisce declaratum existimem.

29. Quod vero dissimulator fuerit ac versipellis, Iam dicam. Liberio, de quo paulo ante memoratum, quem gerebat magistratum abolevit, Ioanne Aegyptio cognomento Laxarione in eius locum suffecto, Qua cognita re Pelagius, cui cum Liberio summa intercedebat necessitudo, Caesarem percontatur, quae fides esset famae de Laxarione vulgatae? Illic statim rem inficiatus litteras Pelagio tradit, quibus Liberius firmam habere provinciam, neutiquam deponere iubetur, de illo abrogando non esse in praesentia mentem sibi. Caeterum Byzantii erat Ioannis avunculus Eudaemon, vir consularis, opulentus, Caesaris bonorum procurator; his ille quoque auditis, imperato-