Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/195

Haec pagina nondum emendata est
155
HISTORIA ARCANA.

ferunt, rogantque ut sibi esse praesto velit ad tantam civium perniciem. Ille accepta pecunia mox legem scribit, ut actiones quae Ecclesiis competerent, non stati temporis, sed centum annorum praescriptione excluderentur; idque non Emesae dumtaxat, sed in universo Romano imperio perinde valeret. Ac tum mittit Longinum virum industrium et corpore strenuum (qui postmodum egit urbis praefectum) ius illud Emesenis dicturum, firmaturumque. Principio quidem ex confictis illis libellis Emesenorum Ecclesiae procuratores, cum in nonnullos cives causam bis centum auri pondo tenuissent, eos illico

condemnarunt, quibus ex tanta temporum distantia atque nocte rerum olim gestarum nulla defensio suppeteret. Quamobrem cum alii, tum Emesenorum primores in magno moerore iacebant, succensebantque calumniatoribus, Sed cum iam pars maxima civium in id exitii veniret, rem ita deus est moderatus. Prisco huiusce fraudis auctori, ut ad se omnes libellos deferret, Longinus imperat; atque rem detrectanti magna impingit alapam vi; ille ictu fortis dexterae affictus supinus concidit, tremensque ac pavidus, remque odoratum Longinum ratus fatetur fraudem; sic vero totius rei scena detecta desitum calumniis est. Non Romanorum leges modo sic diebus ferme