Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/187

Haec pagina nondum emendata est
147
HISTORIA ARCANA.

gulis diario, esse voluit; porro autem horum numerosa fuit manus, cum in his etiam silentiarii, domestici, scholariique censerentur, quibus, si nihil aliud, militiae saltem auctoramentum fuit et annona, vix dum ipsis tamen ad vitam satis; quae liberis nepotibusque transmitti Theodoricus indulsit. Pauperibus vero, qui ad Petri Apostoli templum sedes habent, tritici e publico tria millia medimnum quotannis attribuit. Haec ad Alexandri usque forficulae in Italiam adventum illi retulere; nam is statim omnia sustulit, factumque id ut accepit Romanorum imperator Iustinianus probavit, et Alexandrum ut cum maxime in honore habuit; is Graecos etiam hoc in itinere sic affecit. Ad Thermopylas indigenae coloni iam olim praesidium agitabant, cumque in Peloponnesum barbarorum incursiones timerentur, ad murum in ipsis montium faucibus alternas excubias habebant, Huc Alexander delatus, perinde quasi Peloponnesiorum rem ageret, haud fidendum eo loci affirmat agrestium praesidio; quamobrem inibi ad duo millia militum constituit, decretis non ab aerario publico stipendiis, sed a singulis Graeciae civitatibus, quarum civicos theatralesque reditus, alendorum specie militum praesidiariorum, ad publicum aerarium reduxit, ex eo autem cum in Graecia, tum ipsis Athenis nul-